Hiezechielis Prophetæ 16:8
Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam: et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 16
Cross References
Exodus 15:16Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
Exodus 24:1Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. + 24.1 Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron, etc. AUG., quæst. 85 in Exod., tom. 3. Usque ad hunc locum Scripturæ justificationes intelliguntur, etc., usque ad justificationes vero Latini eas esse dicunt quæ Græci dicunt. Tu et Aaron, etc. STRAB. Moyses et Aaron et Nadab et Abiu. Per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica præcepta sequuntur. Per septuaginta vero qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato significantur illi qui Spiritus sancti gratia adjuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur Num. 11: Assume tibi septuaginta viros, etc., de quibus Heldad et Meldad fuerunt.
Exodus 32:13Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. + 32.13 Recordare Abraham, Isaac, etc. Patres, qui diliguntur, inducit pro filiis, qui offendunt, nec merentur audiri; quia bona sanctorum patrum sæpe subveniunt filiis.
Deuteronomy 7:6quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
1 Samuel 12:22Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum.
Isaiah 43:1[Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. + 43.1 Et nunc hæc. Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob. Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.