Hiezechielis Prophetæ 17:23
In monte sublimi Israël plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam: et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 17
Cross References
Isaiah 11:6Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. + 11.6 Lupus cum agno. ID. Paulus cum Petro, unde: Benjamin lupus rapax. Et: Pasce oves meas. Habitabit lupus cum agno. Non agnus et hædus habitabant cum lupo et pardo, sed lupus et pardus, agni et hædi imitantur innocentiam, scilicet Christum. Habitabit lupus. HIER. Judæi nostri judaizantes, etc., usque ad nihil malum, nisi turpitudinem. ID. Vitulus et ovis humiles et innocentes, etc., usque ad hoc præstet Ecclesia in mundo.
Isaiah 49:18Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa; + 49.18 Omnes isti congregati. Judæi ex omni natione, etc., usque ad quotidie congregantur ad fidem Ecclesiæ. Ornamento. Variis Spiritus sancti gratiis, quibus ornatur sponsæ ambitio, de qua dicitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate Psal. 44..
Ezekiel 20:40in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël: omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi: et ibi quæram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.
Daniel 4:8Magna arbor, et fortis, et proceritas ejus contingens cælum: aspectus illius erat usque ad terminos universæ terræ.