Hiezechielis Prophetæ 17:24
et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 17
Cross References
Job 5:11qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate; + 5.11 Qui ponit humiles in sublime. GREG. Ut modo despecti judicent cum Domino. Mœrentes. Quia quanto magis nunc adversis tribulantur, et se per lamenta castigant, tanto sublimiorem sospitatem habebunt etiam in hac vita. Hæc de electis possunt intelligi, ubi humiles alta mente omnia temporalia transcendunt, et afflicti sunt erecti sospitate, non insania, ut qui lætantur cum malefecerint. Hi vero de certitudine æternæ salutis hilarescunt.
Psalms 75:6turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. 1
Isaiah 2:13et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,
Isaiah 11:1[Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. + 11.1 Et egredietur virga. HIER. Usque ad principium visionis Babylonis, prophetia est de Christo, quam per partes explanamus, ne lectoris memoriam confundamus. Egredietur. Virgam et florem Judæi ipsum Christum interpretantur, etc., usque ad et tu es Filius meus primogenitus, qui regnas in sempiternum.
Isaiah 55:12Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. + 55.12 Montes, scilicet animæ sanctorum quæ pro varietate virtutum montes appellantur et colles.