Hiezechielis Prophetæ 17:4
Summitatem frondium ejus avulsit, et transportavit eam in terram Chanaan: in urbe negotiatorum posuit illam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 17
Cross References
Isaiah 43:14[Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes. + 43.14 Hæc dicit Dominus Salvator, etc. Hæc, scilicet quæ sequuntur: Pater ad apostolos. Propter vos qui scilicet testes mei estis, qui scilicet Evangelium prædicatis. Quibus dixit: Noli timere. Chaldæos in navibus. Secundum historiam, Chaldæi abundant fluminibus, et strenui sunt navibus et inde gloriantur.
Jeremiah 24:1Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem. + 24.1 Ostendit. HIER. Notandum hanc visionem factam esse tempore Sedeciæ postquam Jechonias ductus est in transmigrationem, non in captivitatem, quia ultro se tradidit. Duo calathi. Duos calathos vel cophinos malarum et bonarum ficorum, etc., usque ad ad bonas ficus et calathum optimum referantur. Positi ante templum. Non foris etc., usque ad et ficus malas malas valde.
Revelation 18:3quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicati sunt: et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. + 18.3 De virtute. Id est de peccatis per quæ acquiruntur divitiæ, quia omnis dives, vel iniquus, vel hæres iniqui.