Hiezechielis Prophetæ 18:13
ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? Non vivet: cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur; sanguis ejus in ipso erit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 18
Cross References
Leviticus 20:9Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum. + 20.9 Qui maledixerit patri suo, etc. ORIG., hom. 11 in Lev. De his superius præcepta dedit, etc., usque ad ne puniat contemptorem servum. ID. Nomen patris vel matris, etc., usque ad ad aliquam terrenam civitatem invertunt sensibus depravatis? Sanguis ejus, etc. Quia ipse est sibi causa mortis. Si sic punitur, qui carnali patri maledixerit, quomodo punietur qui Christum blasphemaverit, nec obaudivit dicenti: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. Joan. 3., morte scilicet morietur, alienatus a regno cœlorum reus est: nihil enim grave, nec operosum, aut laboriosum ei præceptum est.
Leviticus 20:27Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.
Ezekiel 3:18Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
Ezekiel 18:17a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
Ezekiel 18:28considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.
Ezekiel 33:4audiens autem quisquis ille est sonitum buccinæ, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ejus erit.