Hiezechielis Prophetæ 18:16
et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 18
Cross References
Job 31:19si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; + 31.19 Si despexi prætereuntem. Quod pauperem non despexit, virtutem humilitatis exhibuit; quod autem operuit, pietatis. Ignoto autem proximo misertum se indicat, quem prætereuntem vocat, quia apud piam mentem plus natura valet, quam notitia, ut in Job.
Proverbs 22:9Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium.
Proverbs 31:20Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. + 31.20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas. Hoc de eleemosynis, etc., usque ad cum late longeque prædicatores ad gentes æternæ salutis egentes dispersit.
Isaiah 58:7frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. + 58.7 Frange esurienti panem. ID. Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animæ saturitas. Et carnem tuam. ID. Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem.
Luke 11:41Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. + 11.41 Verumtamen quod superest. Jam bonus doctor, quomodo contagium corporis mundari debeat, docet. Et hic latius explicatur quod supra breviter dixerat de mundando cordis oculo. Totus enim hic locus ad hoc dirigitur, ut nos ad studium simplicitatis invitet, et superflua Judæorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intelligendo legem vitro et catino propter fragilitatem comparantur. In quo etsi graviter peccant, ipsis tamen absolutio peccati promittitur, si misericordiam facere nitantur. Quod necessario victui et vestimento superest, date pauperibus. Vel do consilium, quod restat solummodo post tanta scelera, date eleemosynam. Prima eleemosyna est mederi animabus vestris credendo in me qui corda mundo, et per fidem mundatis cordibus omnia etiam exteriora erunt munda. Qui ordinate vult dare eleemosynam, a semetipso incipit, et eam sibi primum dat. Est enim eleemosyna opus misericordiæ, unde dicitur: Miserere animæ tuæ placens Deo.