The Bible Software
bible.software › Hiezechielis Prophetæ › Hiezechielis Prophetæ 18 › Hiezechielis Prophetæ 18:4

Hiezechielis Prophetæ 18:4

Ecce omnes animæ meæ sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quæ peccaverit, ipsa morietur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, all souls are mine; as the soul of the father, so also the soul of the son is mine: the soul that sinneth, it shall die.

In Context

3Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israël.

5Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,

Read all of Hiezechielis Prophetæ 18

Cross References

Numbers 27:16Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc: + 27.16 Provideat Dominus Deus. ORIG. Recessurus de sæculo, etc., usque ad ut possint eum audire filii Isræl. Spiritus. Sanctus scilicet. Non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non haberet. Jubetur tamen manus ei imponere, ne quisquam quantalibet pollens gratia sacramenta consecrationis audeat recusare.

Job 8:4Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ: + 8.4 Etiamsi filii tui peccaverunt, etc. Si diluculo: quasi ipsi in luce, Ecclesia sit in nocte: quam vocant, ut per cognitionem Dei surgat, et per precem pœnitentiæ præterita diluat, si mundus in cogitatione, rectus in opere.

Isaiah 57:16Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam. + 57.16 Non enim in sempiternum litigabo. ID. Non in sempiternum servabo iram meam, neque causabor cum creatura mea, sed percutiam in præsenti, ut sanem in futuro. Quia spiritus. Pax, gaudium, vita omnium, etc., usque ad specialiter ad Judæos.

Ezekiel 18:20Anima quæ peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.

Zechariah 12:1Onus verbi Domini super Israël. [Dicit Dominus extendens cælum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo:

Galatians 3:10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. + 3.10 Quicunque enim, etc. Hoc intelligendum est, non de operibus quæ ad mores pertinent, sed quæ in observationibus illis fiebant. Prodest lex in tabulis scripta: cætera onus sunt, quod probat auctoritate Scripturæ, dicens: Scriptum est. Qui ex operibus legis sunt, maledicti sunt, quia sicut scriptum est a Moyse in Deuteronomio Deut. 21.: Maledictus omnis homo, etc. Quasi: Multa præcepi quæ omnia nullus implere poterit: sed in onus data sunt, et ideo omnes maledicti. In quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed a maledicto legis. Cur ergo Galatæ transeunt a gratia ad maledictum?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Hiezechielis Prophetæ 18:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hiezechielis Prophetæ 18:3Hiezechielis Prophetæ 18Hiezechielis Prophetæ 18:5 →