Hiezechielis Prophetæ 18:5
Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But if a man be just, and do that which is lawful and right,
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 18
Cross References
Psalms 15:2Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. + 15.2 Conserva, etc. Psalmus secundus, qui breviter de passione et resurrectione tangit; primo, unam hominis naturam Christus ostendens, petit se servari, dicens omnia quæ pertulit ad gloriam hæreditatis suæ perducta. AUG. Christus secundum hominem hic loquitur, de quo titulus regalis in passione eminuit: Jesus Nazarenus rex Judæorum 1
Proverbs 21:3Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.
Jeremiah 22:15Numquid regnabis quoniam confers te cedro? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei?
Matthew 7:21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. + 7.21 Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12..
James 1:22Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.
1 John 2:3Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. + 2.3 Et in hoc scimus. Scire vel cognoscere, non semper propter notitiam dicitur, sed propter experimentum et unionem alterius rei. Cognoscimus Deum quando unimur ei. Qui sic noscit, mandata ejus servat. Si mandata ejus observamus. Debemus fragilitatem nostram attendere, debemus in peccatis advocatum quærere, quod ut impetremus, de custodiendis mandatis laboremus, per quæ ad cognitionem ipsius venitur.