Hiezechielis Prophetæ 18:9
in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est; vita vivet, ait Dominus Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis:
Read all of Hiezechielis Prophetæ 18
Cross References
Deuteronomy 4:1Et nunc, Israël, audi præcepta et judicia, quæ ego doceo te: ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. + 4.1 Et nunc, Isræl, audi præcepta et judicia. Non addetis. Docet normam æquitatis, et omnem hæresim percutit. Vetat enim rectæ doctrinæ aliquid pravæ intentionis addere, vel aliquid veritatis subtrahere: via enim regia incedendum est, non ad dexteram vel ad sinistram; unde: Quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis Ose. 14.. Similiter ait Joannes: Si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; si quis diminuerit, auferet Deus partem ejus de libro vitæ Apoc. 22..
Deuteronomy 6:1Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam:
Deuteronomy 10:12Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:
1 Kings 9:4Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis et in æquitate, et feceris omnia quæ præcepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris,
Psalms 19:7Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. + 19.7 In potentatibus. AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quæ est sinistræ, unde et superbia nascitur. Salus dexteræ. Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate præsumunt. 1
Psalms 105:44Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. 1