The Bible Software
bible.software › Hiezechielis Prophetæ › Hiezechielis Prophetæ 19 › Hiezechielis Prophetæ 19:10

Hiezechielis Prophetæ 19:10

Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est: fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thy mother is like a vine in thy blood, planted by the waters: she was fruitful and full of branches by reason of many waters.

In Context

9et miserunt eum in caveam: in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël.

11Et factæ sunt ei virgæ solidæ in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus inter frondes, et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum.

Read all of Hiezechielis Prophetæ 19

Cross References

Deuteronomy 8:7Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi:

Psalms 80:8In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis. + 80.8 In tribulatione, etc. CASS. Sic Propheta: Divertit Dominus dicens, In tribulatione, imputantur eis beneficia Dei, ut gravior æstimetur offensa. Exaudivi te in abscondito. AUG. Ut corde credas ad justitiam. Probavi, ut ore fiat confessio ad salutem. Tempestatis, etc. Non in tempestate maris, sed cordis: ubi exauditus debet probari, in aqua contradictionis: jam enim gradiens viam Dei, habet multis modis obsistentes. Hæc est aqua contradictionis, quam senserunt antiqui, sed jam pene siccata est: tunc enim aquæ populorum turbabantur, et acriter resistebant. Tunc Samsoni forti viro, id est Christo, ducere eunti uxorem de alienigenis, id est Ecclesiam de gentibus, occurrit leo fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum, ut hædum caprarum: et quia populus iste fremens nihil erat, nisi languidus peccator. Occisa autem in eo illa feritate, jam non sic fremit, imo jam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis. Aqua contradictionis. Christus fuit etiam in seipso, ut de eo nato dictum est: Erit hic in ruinam, et resurrectionem multorum, in signum cui contradicetur Luc. 2., ut Judæi contradixerunt titulo crucis 1

Isaiah 5:1[Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. + 5.1 Cantabo dilecto, etc. HIER. Canticum aliquando in lætitia, aliquando in tristitia, ut hoc, scilicet quod ille composuit, qui videns civitatem flevit, dicens: Quia si cognovisses et tu, etc. Luc. 19..

Ezekiel 17:6Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, et radices ejus sub illa erant: facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines.

Hosea 2:2[Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum;

Matthew 21:33Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. + 21.33 Vineam. De qua Isaias cap. 4.. Vinea Domini saba, etc. Fodit in ea torcular. In fossione timor notatur, quia præcepta illa legalia non amore sed timore servabant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Hiezechielis Prophetæ 19:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hiezechielis Prophetæ 19:9Hiezechielis Prophetæ 19Hiezechielis Prophetæ 19:11 →