Hiezechielis Prophetæ 2:4
et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 2
Cross References
Deuteronomy 10:16Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius: + 10.16 Circumcidite, etc. Spiritalem circumcisionem significat, id est mentis custodiam, et veram abstinentiam. Quasi, cum luxuriam carnis exstinxeritis, etiam mentis superflua resecato. Circumcidendi sunt omnes sensus. Unde Moyses se incircumcisum labiis conqueritur; et Stephanus Judæis: Incircumcisi, inquit, corde et auribus, etc. Act. 7.. Vere ergo circumcisus est, qui obturat aures ne audiat sanguinem, et claudit oculos, ne videat malum; qui non delinquit in lingua, cujus cor non gravatur crapula et ebrietate, qui lavat inter innocentes manus suas, et ab omni via mala prohibet pedes suos; qui castigat corpus suum et servituti subjicit, et omni custodia servat cor suum. Bina quoque circumcisione indigemus, ne ex his quæramus vanam gloriam, ne foris mundi, et intus immundi simus, et simulatæ sanctitatis pœnas sustineamus, sicut Sichimitæ qui patriarcharum circumcisionem imitati sunt, non Dei amore, sed ob causam luxuriæ: ideo nihil mercedis acquisiverunt, sed die tertia intra civitatis suæ ruinas perierunt. Tales enim in tempore resurrectionis evacuatis, quibus confidebant, virtutibus, in æternum moriuntur.
1 Kings 22:14Cui Michæas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.
2 Chronicles 36:13A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum: et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël.
Proverbs 21:29Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam. + 21.29 Vir impius. Judas, etc., usque ad quod negando deliquit.
Jeremiah 3:3Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere. + 3.3 Frons mulieris. ID. Hoc possumus dicere de hæreticis qui in erroribus suis gloriantur. Quia supra dixit: non peccavi, arguit eam ut mulierem procacem quæ ad nullum declinare erubescit.
Jeremiah 6:15Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. + 6.15 Confusi sunt. ID. Expressius hoc legendum est, etc., usque ad quin potius peccatum auxere contemptu. Nescierunt. Noluerunt; sed nimio contemptu et vitio violenti mali nec intelligere quidem potuerunt. Grandis impietas, non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.