The Bible Software
bible.software › Hiezechielis Prophetæ › Hiezechielis Prophetæ 20 › Hiezechielis Prophetæ 20:16

Hiezechielis Prophetæ 20:16

quia judicia mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt: post idola enim cor eorum gradiebatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Because they despised my judgments, and walked not in my statutes, but polluted my sabbaths: for their heart went after their idols.

In Context

15Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, præcipuam terrarum omnium:

17Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos: nec consumpsi eos in deserto.

Read all of Hiezechielis Prophetæ 20

Cross References

Exodus 32:1Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. + 32.1 Fac nobis, etc. Deos pluraliter, cum unus tantum vitulus factus sit, ad similitudinem scilicet bovis Apis, quem in Ægypto coluerunt; sed qui idololatriam colit, omnibus vitiis subjicit se, et quasi tot diis et dæmonibus quot vitiis servit.

Numbers 25:2quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum. + 25.2 Comederunt. Quasi, etiam de his quæ immolata sunt idolis comedunt, quæ exsecrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus templo Dei cum idolis? ORIG. Ait Apostolus, etc., usque ad et qui eum recipit, idolis immolata manducat. Et adoraverunt deos earum. Nota ordinem: malos servos primo concupiscentia decipit, inde ingluvies, postremo captivat impietas, cujus merces exsolvitur fornicatio. ORIG. Salomon cum esset sapientissimus, etc., usque ad, Adolescentularum non est numerus, una tamen est columba mea.

Ezekiel 20:8Et irritaverunt me, nolueruntque me audire: unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Ægypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terræ Ægypti.

Ezekiel 23:8Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.

Amos 5:26et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Hiezechielis Prophetæ 20:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hiezechielis Prophetæ 20:15Hiezechielis Prophetæ 20Hiezechielis Prophetæ 20:17 →