Hiezechielis Prophetæ 20:18
Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In præceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos: nec consumpsi eos in deserto.
19Ego Dominus Deus vester: in præceptis meis ambulate: judicia mea custodite, et facite ea,
Read all of Hiezechielis Prophetæ 20
Cross References
Numbers 32:13Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus.
Psalms 78:6Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt: 1
Jeremiah 3:9et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram, et mœchata est cum lapide et ligno:
Jeremiah 32:23Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuæ, et in lege tua non ambulaverunt: omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt, et evenerunt eis omnia mala hæc. + 32.23 Et ingressi sunt. ID. Nihil medium inter possessionem et inobedientiam: ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit. Et non obedierunt. Id est, Frustra ergo promiserunt, dicentes: Quæcunque præceperit Dominus faciemus; non enim in responsione, sed in opere præmium est.
Ezekiel 20:7Et dixi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis Ægypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester.
Luke 11:47Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. + 11.47 Væ vobis. Non arguuntur quod exornant monumenta prophetarum, sed quia interfectores prophetarum imitantur, ædificando sepulcra, accusant paterna facinora. Sed persequendo Christum et apostolos imitantur scelera patrum, et sententiam damnationis quam in patres proferebant, in seipsos retorquent.