Hiezechielis Prophetæ 20:30
Propterea dic ad domum Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Certe in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 20
Cross References
Judges 2:19Postquam autem mortuus esset judex, revertebantur, et multo faciebant pejora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam per quam ambulare consueverunt.
Psalms 106:39Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore. + 106.39 Et pauci. AUG. Septima pars, ubi dicitur etiam aliquid de hæreticis, etc., usque ad sed non erant de paucitate electorum. Vexati. CASS. Vel, persistentes per hæreticos, vel hæretici insidiis diaboli. Dolor et tribulatio his qui auctorem salutis relinquunt. 1
Jeremiah 7:26et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraverunt cervicem suam, et pejus operati sunt quam patres eorum.]
Jeremiah 16:12Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. + 16.12 Sed et vos, etc. ID. Ne forte dicerent: Injusta sententia est, patrem comedisse uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescere.
Acts 7:51Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. + 7.51 Dura cervice. RAB. Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judæos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio. Et incircumcisis, etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum.