Hiezechielis Prophetæ 20:31
et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: et ego respondebo vobis, domus Israël? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 20
Cross References
1 Samuel 28:5Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis.
Job 27:8Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? + 27.8 Quæ est enim spes hypocrisis. Hypocrita, qui Latine dicitur simulator, est avarus raptor, qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitæ rapit alienæ.
Proverbs 1:27Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: + 1.27 Cum irruerit repentina calamitas. Obsidionem Jerusalem subitam et expugnationem totius provinciæ a Romanis factam dicit. De qua, Videns civitatem flevit super eam Luc. 19.. Quando venerit super vos. RAB. Potest hæc tota correctio sapientiæ, etc., usque ad quod enim sequitur,
Isaiah 1:15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. + 1.15 Manus enim vestræ plenæ sunt sanguine, etc. ID. Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant.
Jeremiah 7:31et ædificaverunt excelsa Topheth, quæ est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quæ non præcepi, nec cogitavi in corde meo. + 7.31 Excelsa Tophet. HIER. Tophet Hebraice, latitudo Latine, qui locus est, etc., usque ad neque enim si canis aut asinus aut immundum quod tibet animal primum occurrisset domino, offerre debuisset.