Hiezechielis Prophetæ 20:34
Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis: in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
35Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 20
Cross References
Jeremiah 31:8Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terræ: inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc. + 31.8 Ecce ego adducam, etc. Per apostolos et apostolicos viros qui sunt custodes, clamantes in monte Samariæ, quibus præcipitur: Personate, canite III Reg. 18., etc. Claudus. ID. Qualibus per Eliam dicitur: Usquequo claudicatis utroque pede? Sed in Christo postea cucurrerunt; et, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. In fletu venient et in, etc. ID. Judæi hoc putant esse completum, etc., usque ad hæc fuisse completa possunt probare.
Jeremiah 44:6Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem: et versæ sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc.
Ezekiel 11:17Propterea loquere: Hæc dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.
Ezekiel 34:16Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio.