Hiezechielis Prophetæ 20:47
Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
48et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec extinguetur.]
Read all of Hiezechielis Prophetæ 20
Cross References
Deuteronomy 32:22Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. + 32.22 Ignis succensus est, etc. GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12. De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: Percussisti eos nec doluerunt, etc. His flagella in hac vita inchoant, et in æternum permanebunt; unde Moyses: Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum. De præsenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira mea Jer. 15.; de æterna sequitur: Et ardebit usque ad inferos et deorsum Psal. 88.. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in æternis suppliciis consummatur. Devorabitque terram. Alii: comedent terram et nascentia ejus, id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiæ carnalis, quæ sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.
Isaiah 13:8et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum. + 13.8 Combustæ. Quasi carbones nimio dolore, vel in re. Multi enim fuere combusti. Combustæ igne. Igne quem sibi succenderunt, quia dicere non possunt: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4., et: Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes II Cor. 3..
Isaiah 30:33Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.] + 30.33 Sulphuris. In inferno fetor intolerabilis et inexstinguibilis ignis.
Jeremiah 21:14Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus: et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.] + 21.14 In saltu. ID. Jerusalem et adjacentem regionem (quæ fructiferas arbores bonorum operum non habebat, et ideo incendio digna) quam pulchre vallem campestrem appellat, quasi perviam hostibus; non montem excelsum, qui difficile ascendatur.
Ezekiel 16:35Propterea, meretrix, audi verbum Domini.
Ezekiel 19:14Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium.] Planctus est, et erit in planctum.