Ezekiel 21:12
Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant: gladio traditi sunt cum populo meo: idcirco plaude super femur,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13quia probatus est: et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.
Cross References
Jeremiah 25:34Ululate, pastores, et clamate, et aspergite vos cinere, optimates gregis: quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et dissipationes vestræ: et cadetis quasi vasa pretiosa. + 25.34 Ululate, pastores. HIER. Ululatus optimatum gregis, etc., usque ad conticescent bona pacis et auferentur in furore. Domini.
Jeremiah 31:19Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ. + 31.19 Quoniam sustinui. ID. Per ignorantiam ætatis dicit se peccasse, ut facilius veniam consequatur, unde: Delicta juventutis meæ et ignorantias meas ne memineris. Et in sequentibus, Deus parvulum eum vocavit et deliciis affluentem, propter divitiarum scilicet magnitudinem et terræ fertilitatem Psal. 24..
Ezekiel 7:17Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.
Ezekiel 21:6Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
Ezekiel 30:2Fili hominis, propheta, et dic: [Hæc dicit Dominus Deus: Ululate: Væ, væ diei !
Joel 2:1[Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est.