The Bible Software
bible.software › Hiezechielis Prophetæ › Hiezechielis Prophetæ 22 › Hiezechielis Prophetæ 22:10

Hiezechielis Prophetæ 22:10

Verecundiora patris discooperuerunt in te; immunditiam menstruatæ humiliaverunt in te:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In thee have they discovered their fathers’ nakedness: in thee have they humbled her that was set apart for pollution.

In Context

9Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te: scelus operati sunt in medio tui.

11et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie: frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.

Read all of Hiezechielis Prophetæ 22

Cross References

Genesis 35:22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. + 35.22 Abiit Ruben, etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Isræl figuratur: qui thorum concubinæ polluit, id est legem Veteris Testamenti prævaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera, etc. Erant autem, etc. AUG. Quæritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur.

Leviticus 18:6Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. + 18.6 Omnis homo ad proximam, etc. Prohibet ne astute ad peccantes in lege, cognationis occasione, accedamus, ut tandem turpia facta eorum cognoscentes prodamus; unde subdit: Ego Dominus. Omnis homo. LXX: Homo ad omnem domesticam carnis ipsius non accedet, etc. Quemadmodum enim homo duplex, sic duplicia præcepta, interiorem et exteriorem hominem docentia. Lex exterior sanguineis misceri prohibet, sicut gentes, quarum hæreditatem accepturus erat Isræl, qui adeo dissolutus et deditus carnis voluptatibus, ut unus multas uxores acciperet, ut sic saltem ab alienigenis abstinerent. Generationes ergo legislator exsequitur per ordinem, a quibus continere debent, ne confundantur generationes et dispereant hæreditates. Talium con junctionem turpitudinem appellat, ut abominandam horrendamque ostendat. Notandumque quod cum in principio hujus legis dixisset: Ego Dominus Deus vester, iteravit Ego Dominus, significans quia nobis carne conjunctus est, et nostræ cognationis particeps: tantam ergo cognationem offendere damnabile est. Ego Dominus. Non manifestans peccata hominum, sed delens et tegens quod fuerit confessione deletum vel detectum. Turpitudinem, etc. AUG., quæst. 58 in Lev. Prohibet cum matre concumbere, etc., usque ad in charitate enim peccat, quæ plenitudo legis est Rom. 13..

Leviticus 18:19Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus. + 18.19 Ad mulierem, etc. AUG., quæst. 64 in Lev. Cum hoc superius sufficienter prohibuisset, etc., usque ad sed concipiendæ proli noxium prohibetur.

Leviticus 20:18Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui.

Deuteronomy 27:23Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen. + 27.23 Cum socru sua. Socrus, pravæ actionis concupiscentia, quia omnis peccati concupiscentia mater est. Diligenter ergo attendamus ut concupiscentiæ resistamus, ne cupita impleamus.

1 Chronicles 5:1Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. + 5.1 Sed cum violas, etc. RAB. Ideo ablata sunt Ruben primogenita, quia dormivit cum Bala, concubina patris sui, et data sunt Joseph filio juniori, cujus progenies multiplicatur et excedit potentiam regni inter decem tribus. Mystice autem significat ruinam prioris populi, qui ut primogenitus debebat sacerdotium et regnum accipere; sed quia maculavit stratum patris sui, id est corpus Christi, in quo erat plenitudo divinitatis, in cruce suspendit et occidit: primogeniti dignitas ad spiritualem Joseph, id est Christum et Ecclesiæ populum translata est; ad quem pater: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, etc. Psal. CIX.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Hiezechielis Prophetæ 22:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hiezechielis Prophetæ 22:9Hiezechielis Prophetæ 22Hiezechielis Prophetæ 22:11 →