Hiezechielis Prophetæ 22:12
Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 22
Cross References
Exodus 23:7Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium. + 23.7 Mendacium fugies. RAB. Veritatem et judicium amat Dominus: et ad hæc exsequenda populum suum hortatur, quia non est personarum acceptor.
Leviticus 25:35Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, + 25.35 Si attenuatus fuerit. ID. Mirare legislatoris sapientiam et pietatem; in humilibus enim sublimia exponit, secundum litteram vero dat regulam pietatis. Qui eduxi. Quasi dicat: Sicut de dominio Ægyptiorum vos liberavi, et abjectis peccatoribus in terram Chananæorum jam mandatam induxi, ita nolo vos sub dominio peccatorum teneri, neque peccatorum societatem amplecti, sed cum pœnitere voluerint, et cohabitatione et facultatis largitione sustentetis.
Deuteronomy 16:19nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum. + 16.19 Oculos sapientum. Apud homines, non apud Deum, quibus dicitur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris Isa. 5..
Deuteronomy 27:25Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen.
Nehemiah 5:1Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos. + 5.1 Et factus est clamor, etc. BEDA in Esdr., lib. 3, cap. 21. Desiderabat populus murum construere, etc., usque ad et manus nostras a propriis voluptatibus avertens ad construendam Christi convertat civitatem. ID., ibid. Tribus de causis augetur clamor populi. Quidam fame coacti filios suos ditioribus vendere volebant: alii liberis parcentes agros potius et domos. Nonnulli, prohibentes liberorum et agrorum venditionem, hoc tantum persuadebant, ut mutuo sumerent pecuniam in tributa regis, oppignoratis agris et vineis, donec redeunte fertilitate reddere possent feneratoribus quod mutuo accepissent.
Psalms 15:5Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi. + 15.5 Pars hæreditatis. AUG. Eligant alii alia, etc., usque ad sed qui Deum eligunt partem. CASS. Vel, Dominus est pars, id est, portio et præmium, hæreditatis meæ, id est, sanctorum. Et pars calicis mei, id est, merces passionis. Hæreditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Sed nemo se putet hæredem nisi præclarus. 1