Hiezechielis Prophetæ 22:3
Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus: et quæ fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Et tu, fili hominis, nonne judicas, nonne judicas civitatem sanguinum?
Read all of Hiezechielis Prophetæ 22
Cross References
2 Kings 21:9Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.
2 Kings 24:4et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
Isaiah 1:21Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ. + 1.21 Justitia. ID. Justitia, in Hebræo sedek quod magis justum significat, ut intelligamus Dominum commoratum ea, de quo: Justus autem, quid fecit? quod in Ezechiele per Oolibam significatur, quod interpretatur tabernaculum, vel tabernaculum meum in ea.
Ezekiel 7:2Et tu, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus terræ Israël: [Finis venit: venit finis super quatuor plagas terræ.
Ezekiel 22:4In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris.
Ezekiel 22:27Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.