Hiezechielis Prophetæ 22:30
Et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 22
Cross References
Genesis 18:23Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio?
2 Kings 14:26Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli.
Isaiah 59:16Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum. + 59.16 Et vidit. ID. Ostenso, quia pœnituerunt, ostendit non placuisse Domino pœnitentiam eorum, quia non puro corde plures pœnituerunt. Quia non est vir. Mente omnes effeminati sunt, sicut et illud, Vocavi et non erat qui audiret. Et salvavit sibi. Pater, scilicet per Filium gentes, Et justitia ejus, vel misericordia secundum LXX confirmabit eum qui voluerit converti: non merito, sed misericordia et justitia. Justum enim est ut pœnitenti creaturæ Creator parcat, quæ meritis suis salvari non poterat.
Jeremiah 5:1[Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei. + 5.1 Circuite vias. HIER. Grandis amor justitiæ ut non juxta interrogationem Abrahæ, et responsionem Dei, quod pro decem viris justis liberet Deus civitatem, jamjamque perituram; sed si unum invenerit, qui faciat judicium, et quærat fidem.
Ezekiel 13:5Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini.