Hiezechielis Prophetæ 23:11
Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 23
Cross References
Jeremiah 3:6Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: [Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi. + 3.6 Nunquid vidisti quæ fecerit? ID. Facit comparationem, etc., usque ad et hoc est quod dicit: Nunquid vidisti quæ fecerit? Adversatrix Isræl. ID. Sub figura duarum sororum loquitur quæ de una stirpe Abrahæ, Isaac et Jacob, sunt generatæ. Priorem adversatricem vocat, quæ statuit in Dan et in Bethel vitulos aureos.
Jeremiah 3:11Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ. + 3.11 Justificavit animam. Justificata est Sodoma soror tua ex te. Et alibi: Descendit hic justificatus in domum suam ab illo Luc. 18..
Ezekiel 23:4Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor: et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.