Hiezechielis Prophetæ 23:22
[Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 23
Cross References
Isaiah 39:3Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
Jeremiah 6:23Sagittam et scutum arripiet: crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium adversum te, filia Sion. + 6.23 Vox ejus quasi, etc. Allegorice. HIER. Possumus hoc testimonio abuti, etc., usque ad et quasi vehementissimi maris fluctus, ita opprimunt resistentes.
Ezekiel 16:37ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas: et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam.
Ezekiel 23:28[Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.
Revelation 17:16Et decem cornua, quæ vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt. + 17.16 Desolatam facient. Solatium diaboli est perditio malorum, quos perdet completo numero impiorum. Et nudam. Diabolus habet potestatem faciendi signa ad decipiendum, hanc perdet completo numero bonorum, quia postea tentatio non habebit locum. Carnes. Carnes fornicariæ manducare dicuntur, quia inferendis pœnis delectabuntur. Igne concremabunt. Id est, tormentabuntur pro delectationibus ejus quas secuti sunt.