The Bible Software
bible.software › Hiezechielis Prophetæ › Hiezechielis Prophetæ 23 › Hiezechielis Prophetæ 23:3

Hiezechielis Prophetæ 23:3

et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they committed whoredoms in Egypt; they committed whoredoms in their youth: there were their breasts pressed, and there they bruised the teats of their virginity.

In Context

2[Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt:

4Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor: et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.

Read all of Hiezechielis Prophetæ 23

Cross References

Leviticus 17:7et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum. + 17.7 Et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, etc. Cum a Domino dictum sit Exod. 20.: Non facies tibi idolum nec omnem similitudinem eorum quæ in cœlo sunt sursum, et in terra deorsum, et quæcunque subtus terram; conflatilem vitulum fecerunt, et ei sacrificium obtulerunt, abligurire cupientes sacrificium. Lex ergo, quasi pædagogus eorum, præcipit Deo sacrificare Exod. 32., ut in hoc occupati abstinerent se a sacrificio idololatriæ. Talia tamen sancivit sacrificia, quibus mysteria significantur futura. Cum quibus fornicati sunt. Idololatriam fornicationem vocat, quia Deus despondit sibi animas nostras. Dicitur ergo fornicatio ab illo discessio. Terret etiam eos qui in carne fornicantur, cum peccatum fornicationis comparat idolorum cultui et dæmonum oblationi.

Joshua 24:14Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino.

Ezekiel 16:22Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiæ tuæ, quando eras nuda et confusione plena, conculcata in sanguine tuo.

Ezekiel 20:8Et irritaverunt me, nolueruntque me audire: unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Ægypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terræ Ægypti.

Ezekiel 23:19multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.

Ezekiel 23:34Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces: et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Hiezechielis Prophetæ 23:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hiezechielis Prophetæ 23:2Hiezechielis Prophetæ 23Hiezechielis Prophetæ 23:4 →