The Bible Software
bible.software › Hiezechielis Prophetæ › Hiezechielis Prophetæ 23 › Hiezechielis Prophetæ 23:40

Hiezechielis Prophetæ 23:40

Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant: itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And furthermore, that ye have sent for men to come from far, unto whom a messenger was sent; and, lo, they came: for whom thou didst wash thyself, paintedst thy eyes, and deckedst thyself with ornaments,

In Context

39Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.

41Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.

Read all of Hiezechielis Prophetæ 23

Cross References

Ruth 3:3Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit. + 3.3 Non te. Quia fides gentium Ecclesiæ non ante apparuit, quam Christus mysterium incarnationis suæ implevit, quando corporaliter inter homines vivens cibo ac potu usus est, et tandem cœnans cum discipulis suis corporis et sanguinis sui sacramenta communicavit eis. Impleto autem mysterio dispensationis, Christi Ecclesia de gentibus ad fidem fiducialiter accessit.

2 Kings 20:13Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. + 20.13 Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias. ID. Verba Dierum de Ezechia aiunt. etc., usque ad ostenditque eis domum aromatum, etc. Domum aromatum, et aurum et argentum. ID. Quidam sepulcra regum opinantur, quæ aromatibus plena erant, quia corpora regum antiquitus unguentis condiebantur. Alii magis cellam aromatum in templo Domini fuisse intelligunt, ubi recondebantur odoriferæ species, ex quibus fiebat thymiama quod in templo Domini offerebatur. Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in, etc. quod apud Hebræos pro re frequenter accipitur quod non ostenderit eis in domo sua, et in omni potestate sua. Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostendit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis atrii laminas ante jam tulerat.

Proverbs 7:10Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas: garrula et vaga, + 7.10 Et ecce mulier occurrit ornatu illi meretricio. Patent hæc cuncta, etc., usque ad spirituali morte perimit.

Isaiah 57:9Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos. + 57.9 Misisti legatos. Ut afferrent longinqua idola, quasi non sufficiant vicina. Et in hoc Babylonios et Ægyptios deos significat.

Ezekiel 16:13Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus: similam, et mel, et oleum comedisti: et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Hiezechielis Prophetæ 23:40

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hiezechielis Prophetæ 23:39Hiezechielis Prophetæ 23Hiezechielis Prophetæ 23:41 →