Hiezechielis Prophetæ 23:41
Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 23
Cross References
Esther 1:6Et pendebant ex omni parte tentoria ærii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat. + 1.6 Et pendebant. Byssus mortificationem carnis significat. Purpura sanguinem martyrii. Columnæ marmoreæ, firmitatem doctorum. Bene ergo dicitur quod tentoria diversi coloris byssinis et purpureis funibus per circulos eburneos in columnis marmoreis suspendebantur; quia decor Ecclesiæ in sapientiæ meditatione et in virtutum ascensione per carnis mortificationem et castitatem cum martyrii dignitate in doctoribus debet effulgere; et ipsorum verbo et exemplo ad aliorum notitiam pervenire: ut ab his instructi et confortati, aulam paradisi mereantur introire. Et columnis marmoreis fulciebantur. Id est, doctoribus de quibus dicitur: Ego confirmavi columnas ejus Psal. 74.. Ex alibi: Columnas fecit argenteas, reclinatorium aureum Cant. 3.. Super pavimentum. Smaragdus a nimia viriditate sui sic vocatur. Parium, genus marmoris candidissimum. Per virorem enim fidei et candorem castitatis construitur fundamentum humilitatis. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Matth. 5.. Et: Qui se humiliat exaltabitur Luc. 10.. Et alibi: Discite a me, quia mitis sum Matth. 11., etc.
Isaiah 57:7Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias. + 57.7 Super montem excelsum. Hæretici quoque, etc., usque ad ut conculcentur ab hominibus.
Jeremiah 44:17sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus.
Ezekiel 16:18Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas, et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis.
Hosea 2:8Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal.
Amos 6:4qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti;