Hiezechielis Prophetæ 24:22
Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And ye shall do as I have done: ye shall not cover your lips, nor eat the bread of men.
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 24
Cross References
Job 27:15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt. + 27.15 Qui reliqui fuerint. Ex eo videlicet hæreticorum populo derelicti sepelientur in interitu, quia dum ad lucem veritatis non redeunt, intelligentia terrena deprimuntur. Et viduæ illius non plorabunt. Viduas dicit plebes subjectas morte hæretici destitutas: quæ dum prædicator erroris ad æterna supplicia rapitur, sæpe ad cognitionis veræ gratiam revertuntur.
Jeremiah 16:4Mortibus ægrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt, et gladio et fame consumentur: et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ. + 16.4 Mortibus ægrotationum. ID. Nota quod longa infirmitate tabescere, ira Dei est: unde Joram filius Josaphat infirmitate consumitur. Et Apostolus ait: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles I Cor. 11., etc.
Ezekiel 24:16Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.