Hiezechielis Prophetæ 25:11
Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And I will execute judgments upon Moab; and they shall know that I am the LORD.
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 25
Cross References
Psalms 9:16exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. + 9.16 Exsultabo. AUG. Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quæ affligitur, exsultabo in Jesu. CASS. Spe enim salva est. In laqueo. Ibid. Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animæ amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem lætatur. In laqueo ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam lætitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quæ delectant, et ille dolor non sinit abscedere. 1
Jeremiah 9:25Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium, + 9.25 Ecce dies venient. ID. Multæ gentium, et maxime Judææ et Palæstinæ confines, etc., usque ad circumcisio enim non prodest, nisi legem observes.
Jeremiah 48:1Ad Moab. [Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit. + 48.1 Ad Moab hæc dicit Dominus, etc. RAB. Sicut est circumcisio carnalis et spiritualis: sic Moab carnalis et spiritualis. Moab interpretatur, etc., usque ad Est autem Moab provincia Arabum, Nabo civitas nobilis, in qua erat Chamos idolum, quod et Beelphegor.
Ezekiel 5:10Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos: et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.
Ezekiel 11:9Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.
Ezekiel 25:5Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: et scietis quia ego Dominus.