Hiezechielis Prophetæ 26:10
Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9et vineas et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 26
Cross References
Joshua 6:5Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
Jeremiah 4:13Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Væ nobis, quoniam vastati sumus. + 4.13 Ecce quasi, etc. Ventura cernit ut præsentia; et babyloniorum describit exercitum, cujus curruum rotarumque strepitus tempestati sævissimæ comparatur, et equorum velocitas aquilis. Exercitus diaboli, currus scilicet et equites Pharaonis, quod intelligens vir ecclesiasticus dicit, Væ nobis quoniam vastati sumus. Credens illi sententiæ. Cum conversus ingemueris, salvus eris. Væ nobis, quia propheta quasi digito demonstravit, populus ingemiscit. Et non futura, sed jam facta sentit dicens: Væ nobis.
Ezekiel 26:7[Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno.
Ezekiel 27:28a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.