Hiezechielis Prophetæ 26:2
[Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me: implebor; deserta est:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Et factum est in undecimo anno, prima mensis: factus est sermo Domini ad me, dicens:
Read all of Hiezechielis Prophetæ 26
Cross References
2 Samuel 5:11Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et ædificaverunt domum David. + 5.11 Misit quoque. Hiram vivens excelse, hæc est gentilitas in Christo excelsa; nuntios mittit ad David, id est doctores ad Christum, et per eos cedrina ligna, id est incorruptos et fortes; et artifices, id est, eos quorum arte mentes sunt incorruptæ, et tanquam lapides quatuor virtutibus quadratæ, sic domus David, id est Ecclesia Christi ædificatur, et cognoscitur quod Deus nostrum David confirmavit regem super Isræl, id est, videntes Deum. RAB. Hæreticorum ecclesias quæ sub Christiani nominis titulo se manere gloriantur. Sed quia propter lucra carnalia Christum sequuntur, non conjuges, sed concubinæ vocantur. Nunc vero si reges plures uxores, vel concubinas habent, peccatum est: quia figuræ transierunt, pro quibus hoc aliquando veniale fuit.
Psalms 70:3Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu. + 70.3 Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, etc. Duo promisit, duo alia reddit. 1
Psalms 83:7in valle lacrimarum, in loco quem posuit. + 83.7 In valle lacrymarum. CASS. Vallis lacrymarum est pœnitentis humilitas. AUG. Unde autem ploratio, quia lege nos afflixit, per quam cognovimus peccatum repugnare spiritui, et gemimus, quomodo scilicet, veniamus ad locum quem posuit, ope ejus et auxilio utique. In loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit. Qui non potest exponi, quem oculus non vidit, nec auris audivit, id est, futurum regnum, quod disposuit et ordinavit Deus ut ad id per gradus veniatur. 1
Jeremiah 25:22et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terræ insularum qui sunt trans mare: + 25.22 Tyri et universis regibus, etc. Tyrus et Sidon sunt in littore Phœnicis, etc., usque ad lingua Hebraica magna ex parte confinis est.
Jeremiah 47:4pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis: depopulatus est enim Dominus Palæstinos, reliquias insulæ Cappadociæ. + 47.4 Et dissipabitur. Ostendit Tyrum et Sidonem ad Palæstinos attinere, licet Tyrus in sortem Nephthalim ceciderit, et Sidon terminus Chananæorum in sortem Aser: sed non eam possedit, quia hostes expellere non valuit. Reliquias insulæ Cappadociæ. In qua habitabant Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Hæc est terminus Chananæorum juxta Ægyptum, ceciditque in sortem Judæ: sed eam non obtinuit, quia Enachim, id est, gigantes allophylorum fortissime restiterunt: et est usque hodie insignis civitas Palæstinæ, quamvis de ea prophetatum sit Gaza futura est in tumulum sempiternum: sed ubi prius fuit vix ulla remanent vestigia, in alio enim loco ædificata est.