Hiezechielis Prophetæ 27:10
Persæ, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui: clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 27
Cross References
Genesis 10:6Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
Genesis 10:22Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. + 10.22 Assur. Qui ædificavit Ninivem.
1 Chronicles 1:11Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, + 1.11 Mesraim autem genuit. RAB. Exceptis Laabim, a quibus Libyes nominati sunt, qui prius Phutæi, et Castium, qui post Philisthiim dicti sunt, quos nos corrupte Palæstinos dicimus. Cæteræ gentes ignoratæ sunt nobis, quia bello Æthiopico subversæ in oblivionem præteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Ægypti.
Song of Solomon 4:4Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. + 4.4 Sicut turris David. Turris est expugnabilis prædicatorum constantia, quæ ad defendenda fidei ædificia, et ad repellenda hostium tela, forti manu Dei, et desiderabili rege constructa est cum propugnaculis: id est, cum divinarum Scripturarum notitia, quando aperit sensum, ut intelligant Scripturas, et dictis præcedentium suam confirmant prædicationem, propugnacula etiam, miraculorum dona, quibus prædicatio astruitur. Nam sanatis morbis corporalibus, ad salutem animæ facilius pervenitur. Collum tuum. Collum extendimus, quando longius prospicimus: Sic prædicatores, collum, propter hostium de longe speculationem: Turris, propter fortitudinem et propter excelsam cœlestium gaudiorum contemplationem. Vel, collum, quia cibos in corpus demittunt, vel quia corpus capiti jungunt: unde, Dominus dat panes, discipuli autem turbis apponunt. Propter aliud prædicatores, oculi; propter aliud, dentes: propter aliud, genæ: propter aliud collum vocantur. Propugnacula sunt in divinis Scripturis infringibiles sententiæ, in quibus tuti sunt, qui de longe ab incursantibus se defendunt. Mille clypei. Clypeus, ista firmissima ratio est, qua freti sponte contra hæreticos prodeunt, et se muniunt, dum illos percutiunt. Omnis armatura. Id est, omnis instructio, vel operationis, vel doctrinæ cœlestis, per quam sancti non solum evadunt, sed etiam acies superant malignorum: dum quosdam et ab errore vel vitiis retrahunt: quæ omnia a prælatis dependent, quia ab eis resistendi exemplum et vincendi accipimus.
Jeremiah 46:9Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas. + 46.9 Ascendite equos. ID. Hæretici et schismatici ex diversis provinciis orti, frustra disponunt contra civitatem Dei bella, etc., usque ad cum traduntur in manus ejus qui solium suum posuit ad Aquilonem, ut mittat eos in stagnum ignis et sulphuris.
Ezekiel 30:5Æthiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terræ fœderis, cum eis gladio cadent.