Hiezechielis Prophetæ 27:36
Negotiatores populorum sibilaverunt super te: ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 27
Cross References
Psalms 37:10Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. + 37.10 Ante te omne. CASS. Tale est, quod meretur esse ante te, quia pro peccatis petit. AUG. et ideo non est absconditus, sed auditus gemitus, quia pius est pro liberatione animæ: alios non curat Deus. Desiderium meum. ID. Est oratio, nec unquam desinit orare qui non desinit amare: charitas clamor est. 1
Jeremiah 18:16ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum: omnis qui præterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum. + 18.16 Ut fieret terra. ID. Hoc plenius post adventum Domini videtur esse completum, quando nullus Judæorum terram et urbem sanctam ingredi ege permittitur. Sed cum ad planctum venerint, mirantur et deflent vaticinia prophetarum completa.
Jeremiah 49:17Et erit Idumæa deserta: omnis qui transibit per eam stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus.
Lamentations 2:15Samech Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ?
Ezekiel 26:14Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
Zephaniah 2:15Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia, quæ dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiæ? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam.]