Hiezechielis Prophetæ 28:18
In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuæ, polluisti sanctificationem tuam: producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 28
Cross References
Judges 9:15Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.
Isaiah 66:16quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem; et multiplicabuntur interfecti a Domino, + 66.16 In igne. Qui æternus erit malis quos involvet, et adducet ad supplicium æternum quo purgabitur quid in bonis erit purgandum. Quadrigæ ejus. Currus, quia tunc triumphaturus, et omnes adversarios debellaturus: non quod egeat ministerio angelorum. In igne Dominus. In judicio. Vel, discretio ejus et justitia monstratur, dum bonos a malis dividit justo judicio, non potentia. Gladio. HIER. Sententia: unde Amos, Gladio Dei peribunt omnes peccatores, etc. Amos. 9. Dum enim reddet unicuique quod meretur, omnes cognoscent illum justum judicem, et laudabunt ejus judicium.
Ezekiel 28:2Fili hominis, dic principi Tyri: [Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei:
Ezekiel 28:16In multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.
Amos 1:14Et succendam ignem in muro Rabba, et devorabit ædes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis.
Amos 2:5Et mittam ignem in Juda, et devorabit ædes Jerusalem.