Hiezechielis Prophetæ 28:26
et habitabunt in ea securi, et ædificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum: et scient quia ego Dominus Deus eorum.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 28
Cross References
Leviticus 25:18Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, + 25.18 Facite præcepta. Ne quis audita moderatione vendendi et emendi segnior fieret, et condescensio ipsa noceret, caute adjungit: Facite præcepta, etc. Neminem siquidem vult vacare, sed secundum virtutem fructificare. Virtutem quoque conscientia cujusque examinat. Et judicia, etc. ID. Non corrumpentes intentionem vel operationem eorum; velut si quis eleemosynam tribuit, non alii noceat ut alii prosit: præceptum enim quod eleemosynam fieri jussit, justam esse voluit. Quod si dixeritis, etc. ID. Quia per duos annos terram vacare præceperat, ne conturbarentur tanquam solliciti quid comederent aut quid biberent, ait: Dabo benedictionem meam, etc. Matth. 6.. Et notandum quia cum Christus dicat: Nolite cogitare de crastino, lex jubet ne cogitent de tribus annis.
1 Kings 4:25Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.
Isaiah 13:1Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. + 13.1 Onus Babylonis. HIER. Babylon, metropolis Chaldæorum, etc., usque ad qui dicit: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Isaiah 33:1[Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. + 33.1 Væ qui prædaris. ID. Contra Sennacherib: possunt hæc etiam referri ad quemlibet raptorem et ad ipsum diabolum.
Jeremiah 12:14Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël: Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum. + 12.14 Vicinos. HIER. Ad litteram, Idumæos, Philistiim, Moab, et Ammon. Allegorice. Hæreticos qui Christiani dicuntur, et magis terræ sanctæ fiunt affines quam habitatores.
Jeremiah 29:5Ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructum eorum.