Hiezechielis Prophetæ 3:1
Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo:
Read all of Hiezechielis Prophetæ 3
Cross References
Ezekiel 2:3et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me: ipsi et patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc:
Ezekiel 3:10Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi:
Ezekiel 3:17Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
Revelation 10:9Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. + 10.9 Et audivi. Quasi dicat: Ostensa destructione quæ erit tempore Antichristi, et inde etiam prædicatione subtracta, et ob hoc fidelibus consolatione adhibita, monetur quæ vidit interim prædicare, quasi dicatur aperte sibi: Ecce revelavi tibi omnia, modo vade et prædica, nec quia sunt aspera, devita: nec terrearis pro tribulatione aliqua, quia non tanta patieris quanta patientur qui perseverabunt tempore Antichristi. Hoc ad consolationem præsentis Ecclesiæ hic apponitur, ubi major tribulatio pronuntiatur. Vade. Quod bene sciebat, intelligere monetur, ut per admonitionem alii prædicaturi informentur. Stantis super mare. Hoc dicit, quia implere grave est humanitati, quæ est mollis et fragilis.