The Bible Software
bible.software › Hiezechielis Prophetæ › Hiezechielis Prophetæ 3 › Hiezechielis Prophetæ 3:15

Hiezechielis Prophetæ 3:15

Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then I came to them of the captivity at Tel-abib, that dwelt by the river of Chebar, and I sat where they sat, and remained there astonished among them seven days.

In Context

14Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me.

16Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens:

Read all of Hiezechielis Prophetæ 3

Cross References

Job 2:13Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. + 2.13 In terra. Quia speciem humilitatis ostendunt, ut superba suadeant. Vel terra est incarnatio Christi, quam quidam hæretici non negant, sed vel de deitate, vel de incarnationis qualitate discordant a nobis: quia ergo illam non negant, quasi cum Job in terra sedent. Septem diebus. Ignoratur utrum continue, an tot diebus crebra visitatione insisterent. Diebus et noctibus. Quia vel in hoc, quod vere, vel in hoc quod stulte sapiunt, incarnationi non contradicunt. Nemo loquebatur ei verbum. Quia tunc tacent hostes, si filios Dei prædicando generare negligimus: sed si recta loquimur, tunc graves contumelias ingerunt, in vocem doloris contra nos erumpunt. Loquuntur quidem semina errorum: cum corda fidelium torpere vident: sed cum vident alta sapere, de ærumna sæculi dolere, ad cœlum reditum quærere, circumspecte linguam frænant. Nemo loquebatur. Sunt enim multi, etc., usque ad et nisi sacrificio purgentur, puniendi sunt. Videbant enim dolorem. Quia tunc timent prava loqui, cum amoris Dei dolor corda fingit: quia tunc non proficerent, sed et quos tenebant, bonis exercitatis perderent.

Jeremiah 23:9Ad prophetas: [Contritum est cor meum in medio mei; contremuerunt omnia ossa mea: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus. + 23.9 Quasi homo madidus a vino. Nullius intelligentiæ, nullius sapientiæ, etc., usque ad Jeremias enim interpretatur excelsus Domini. A facie Domini, etc. ID. Considerato vultu omnipotentis Dei, id est, Patris et vultu Filii, qui est splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, propheta et anima et corpore perhorrescit, et se nihil esse intelligit, unde: Ut jumentum factus sum apud te.

Ezekiel 1:3factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini.

Ezekiel 10:15Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

Habakkuk 3:16Audivi, et conturbatus est venter meus; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Hiezechielis Prophetæ 3:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hiezechielis Prophetæ 3:14Hiezechielis Prophetæ 3Hiezechielis Prophetæ 3:16 →