Hiezechielis Prophetæ 3:19
Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 3
Cross References
2 Kings 17:13Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.
Proverbs 29:1[Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. + 29.1 Homo qui blandis, etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, parat ei insidias, quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit, aut qui facit. Sequitur:
Jeremiah 42:19Verbum Domini super vos, reliquiæ Juda: Nolite intrare Ægyptum: scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie,
Ezekiel 3:18Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
Ezekiel 14:14Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.
Ezekiel 33:5Sonum buccinæ audivit, et non se observavit: sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit.