Hiezechielis Prophetæ 3:8
Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 3
Cross References
Exodus 11:4Et ait: Hæc dicit Dominus: Media nocte egrediar in Ægyptum:
Isaiah 50:7Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar.
Jeremiah 15:20Et dabo te populo huic in murum æreum fortem: et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus:
Acts 7:51Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. + 7.51 Dura cervice. RAB. Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judæos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio. Et incircumcisis, etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum.
Hebrews 11:32Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: + 11.32 De Gedeon. Ipse, accepto signo velleris a Domino, ivit contra Madianitas cum trecentis viris, eosque noctu expugnavit. Samson. Hic, ut legitur in libro Judicum, afflixit vehementer Philisthæos. Jephte. Hic, cum iret ad pugnam contra hostes, vovit Domino quod, si triumphum de hostibus assequeretur, rediens, quod primo occurreret, offerret Deo: occurritque ei filia, quam immolavit.