Hiezechielis Prophetæ 3:9
ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum:
Read all of Hiezechielis Prophetæ 3
Cross References
Isaiah 41:14Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël. + 41.14 Vermis Jacob. ID. Vermes dicuntur apostoli, tanquam ejus imitatores qui dicit: Ego sum vermis et non homo Psal. 21.. Et sicut vermis penetrat terram, sic prædicatio eorum corda audientium. Qui mortui estis ex Isræl. Sicut ille qui dicit: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres I Cor. 15.; et alibi: Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus Gal. 2..
Jeremiah 1:8Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.]
Jeremiah 17:18Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego: paveant illi, et non paveam ego: induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos.]
Micah 3:8Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum.
1 Timothy 2:3hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, + 2.3 Hoc enim. Ne quis putaret hæc non esse facienda pro his quos patitur Ecclesia addit: Hoc enim bonum est. Et ne quis putaret cultu unius Dei et vita bona salutem esse posse sine participatione corporis Christi, id est sine fide Ecclesiæ. Unus, inquit, Deus, unus et mediator, ut omnes homines salvari nunquam fiat nisi per mediatorem Deum Verbum quod semper erat, secundum tamen carnem, factum est.