Hiezechielis Prophetæ 30:19
Et judicia faciam in Ægypto: et scient quia ego Dominus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thus will I execute judgments in Egypt: and they shall know that I am the LORD.
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 30
Cross References
Numbers 33:4et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem), + 33.4 Et in diis eorum. Omnes dii gentium dæmonia. In quibus faciet Dominus vindictam in die judicii. Facit et nunc, cum qui ab illis deceptus fuerat, ut idola coleret, per verbum Domini conversus Deum colit; vel cum fornicator ad pudicitiam convertitur, et se errasse deplorat, ipsius pœnitentiæ lacrymis uritur dæmon; vel de superbia ad humilitatem, de luxuria ad parcimoniam. Quantis eos putas agi tormentis, si quem videant vendere omnia sua, et dare pauperibus, et tollere crucem suam, et sequi Christum: vel cum viderint fraudis suæ nebulas per agnitionem divinæ legis reserari? Non enim sine ipsis consummatur peccatum. Nobis ergo summopere agendum est, ne Ægyptiorum primogenita, vel deos eorum, quos Dominus exstinxit, resuscitemus in nobis, si dederimus eis locum operandi in nobis quæ Dominus odit. Sic enim Dominus puniet deos Ægyptiorum de emendatione nostra et conversatione.
Psalms 149:7ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis; 1
Ezekiel 5:15et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus iræ.
Ezekiel 30:14Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria.
Romans 2:5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, + 2.5 Secundum autem. Sunt enim quidam quibus mala quæ agunt displicent, et ducti pœnitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis præsumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: Major est iniquitas mea Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum æstimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. Justi judicii. CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest pœnitentia prodesse peccanti.