Hiezechielis Prophetæ 30:8
et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Ægypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt:
Read all of Hiezechielis Prophetæ 30
Cross References
Deuteronomy 32:22Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. + 32.22 Ignis succensus est, etc. GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12. De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: Percussisti eos nec doluerunt, etc. His flagella in hac vita inchoant, et in æternum permanebunt; unde Moyses: Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum. De præsenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira mea Jer. 15.; de æterna sequitur: Et ardebit usque ad inferos et deorsum Psal. 88.. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in æternis suppliciis consummatur. Devorabitque terram. Alii: comedent terram et nascentia ejus, id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiæ carnalis, quæ sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.
Psalms 58:11Deus meus misericordia ejus præveniet me. 1
Lamentations 4:11Caph Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.
Ezekiel 28:24Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus.
Ezekiel 29:6Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël:
Ezekiel 29:16Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos: et scient quia ego Dominus Deus.]