Hiezechielis Prophetæ 31:11
tradidi eum in manu fortissimi gentium: faciens faciet ei: juxta impietatem ejus ejeci eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 31
Cross References
Leviticus 18:24Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, + 18.24 Nec polluamini in omnibus his, etc. ISICH. Quanta pollutio sit in prædictis, pœna pollutorum ostendit. Nec incaute prætereundum, quia ea quæ invicem sibi conjuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit Jac. 2.. Contaminatæ sunt universæ gentes, etc. Dæmones, qui propter multitudinem dicuntur gentes universæ. Qui cum omni peccato gaudeant, præcipue tamen fornicatione et idololatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus.
Deuteronomy 18:12Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.
Judges 16:23Principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
Lamentations 1:21Sin Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
Ezekiel 21:31Et effundam super te indignationem meam; in igne furoris mei sufflabo in te: daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.
Ezekiel 32:11Quia hæc dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi.