Hiezechielis Prophetæ 31:16
A sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 31
Cross References
Isaiah 14:15Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci. + 14.15 Verumtamen ad infernum detraheris. Qui per virtutes potuisti ascendere, per vitia cades. Sancti habent pennas columbæ et aquilæ ut volent et requiescant: impii quasi plumbum merguntur in aquis vehementibus, et descendunt in profundum quas lapis Zach. 5.. Iniquitas sedet super talentum plumbi. Detraheris. Invitus Christus; descendit voluntarius. Profundum. Ad infimas et pessimas pœnas. Quanto enim gradus altior, tanto casus gravior. Laci. Id est, inferni, etc., usque ad sed per teporem et simulationem fidei a Domino rejiciuntur.
Ezekiel 26:10Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.
Ezekiel 27:28a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.
Ezekiel 31:14Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis: quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum.
Ezekiel 32:18[Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Ægypti: et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam, cum his qui descendunt in lacum.
Nahum 2:3Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.