Hiezechielis Prophetæ 32:22
Ibi Assur, et omnis multitudo ejus: in circuitu illius sepulchra ejus, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 32
Cross References
Numbers 24:24Venient in trieribus de Italia: superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.] + 24.24 Venient. Videtur significare quod juxta incarnationem Domini veniant Romani, Assyrios, Hebræos et omnes orientales superaturi, et tandem regnum perdituri, secundum statuam Danielis Dan., 2.; vel quod in adventu Christi in fine temporum, quod pars occidentalis significat, omnia regna mundi gladio spiritus, id est, verbo Dei superentur, et in tempore Antichristi cesset prædicatio Evangelii. ORIG. Alia littera, etc., usque ad ei super omnem virtutem inimici. Hebræos. Hebræus est qui de Ægypto transit ad terram promissionis, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam: sed non sine magno certamine potest obtinere; affligit ergo et affligitur, cædit adversarium et cæditur. Affligunt ergo Assyrii Hebræos, id est, populum Dei, sicut affliguntur ab eis. Etiam ipsi peribunt. ID. Et ipsi pariter peribunt. Non cum Hebræis scilicet, sed pariter, etc., usque ad quos deceptio diaboli deduxit in mortem.
Isaiah 14:25sic eveniet: ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. + 14.25 In montibus. Nota proprietatem, etc., usque ad sed et eos qui virtutibus profecerunt.
Isaiah 37:36Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.
Ezekiel 32:24Ibi Ælam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui: omnes hi interfecti, ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam; qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum.
Ezekiel 32:29Ibi Idumæa, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descendunt in lacum.
Nahum 3:1[Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena ! non recedet a te rapina.