Hiezechielis Prophetæ 32:23
Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci, et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus: universi interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 32
Cross References
Job 28:13Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. + 28.13 Nec invenitur in terra. Terram, humanam animam dicit. Hæc sapientia in terra suaviter viventium inveniri non potest, quia quisquis adhuc hujus vitæ voluptatibus pascitur, ab æternæ sapientiæ intellectu separatur.
Isaiah 14:15Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci. + 14.15 Verumtamen ad infernum detraheris. Qui per virtutes potuisti ascendere, per vitia cades. Sancti habent pennas columbæ et aquilæ ut volent et requiescant: impii quasi plumbum merguntur in aquis vehementibus, et descendunt in profundum quas lapis Zach. 5.. Iniquitas sedet super talentum plumbi. Detraheris. Invitus Christus; descendit voluntarius. Profundum. Ad infimas et pessimas pœnas. Quanto enim gradus altior, tanto casus gravior. Laci. Id est, inferni, etc., usque ad sed per teporem et simulationem fidei a Domino rejiciuntur.
Isaiah 14:17qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem? + 14.17 Urbes. ID. Ecclesias, ut faceret synagogas diaboli, et hæretica pravitate pollueret munditiam fidei. Vinctis ejus non. Quos solvunt apostoli, imitatores magistri, etc., usque ad sed in tenebris recludebat, ut nec Evilmerodach filio suo aperiret.
Isaiah 51:12Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? + 51.12 Quis tu ut timeas ab homine, etc., usque ad ut erubescant et pœnitentiam agant.
Ezekiel 26:17et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi?