Hiezechielis Prophetæ 32:25
In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus: in circuitu ejus sepulchrum illius: omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. Dederunt enim terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum: in medio interfectorum positi sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 32
Cross References
1 Chronicles 10:4Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. + 10.4 Et dixit Saul ad, etc. Hunc Hebræi Dœg Idumæum dicunt esse qui videns Saul esse mortuum, timens David, seipsum interfecit. Puerum vero quia diadema et armillam Saul attulit ad David esse filium Dœg, et ipsum Dœg esse puerum cum quo Saul quærebat asinas patris sui. Ad armigerum. BEDA in cap. 28 l. I Reg. Legis doctores. Sicut enim arma et sagittæ Philisthiim, etc., usque ad ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Noluit autem armiger. Non est ambigendum inter reprobos legis doctores fuisse aliquos qui verbi acumen ad occidendos auditores pervertere nollent, et tamen ipsos auditores qui recte dicta a magistris acceperant, despiciendo vel blasphemando in suam vertisse perniciem: quorum visa morte, id est peccandi obstinatione, et ipsos verbi ministros per tempora deterioratos, testimonia legis quæ male interpretari timuerant, sibi occasionem fecisse ruinæ. Hæretici quoque peccatorum suorum jaculis cruentati, cum verba divina in argumentum sui erroris trahunt, arma sua contra pectus suum morituri invertunt. Quilibet etiam catholicus, cum artem quam pro communi utilitate didicit, superbiæ, cenodoxiæ, philargyriæ vel cujuslibet vitii contagione polluit, suo se gladio confodit, quia quo defendi ab hoste debuit, in ipsum irruit.
Ezekiel 32:19Quo pulchrior es? descende, et dormi cum incircumcisis.
Ezekiel 44:7eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam: et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris.
Luke 12:4Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. + 12.4 Dico autem vobis. ID. Cum gemina sit causa perfidiæ, etc., usque ad ita fidei fundamentum est fortitudo.
Revelation 2:22Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint.