Hiezechielis Prophetæ 32:4
Et projiciam te in terram; super faciem agri abjiciam te: et habitare faciam super te omnia volatilia cæli, et saturabo de te bestias universæ terræ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 32
Cross References
Psalms 63:10et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. + 63.10 Et timuit omnis. AUG. Si timet homo, non terreat homo, quin annuntiet, sicut Apostoli, quibus comminaverunt principes sacerdotum, dicentes, ne prædicarent in nomine Jesu. Et facta ejus intellexerunt. Ibid. Cur passus? cur non descendit de cruce? quia moriendum erat et resurgendum: quod tunc non fuit intellectum. 1
Psalms 79:2[Qui regis Israël, intende; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare + 79.2 Qui regis, etc. AUG. Hic loquitur Asaph illuminatus de adventu Christi, qui convertit hominem, et vineam de Ægypto eductam solidat: hoc est testimonium pro his qui immutantur. CASS. Supra trepidus, qui pro peccatis Synagogæ orabat: jam præsumit, commutatis in melius testimonium dat. Hic psalmus Synagogæ est testimonium de capite ipso, et corpore ejus. ID. Deprecatio primi adventus, per quem fit reparatio generis humani. ID. Peractus definit. O Deus, fili. Qui regis, spiritualiter, Isræl, videntes te, Intende, id est, lumen pietatis super nos infunde, ut a te simus clari, qui per nos sumus tenebrosi. Joseph. ID. Fidelem populum ducis in caulas Dei, ut oves ad pascua, de quibus: Alias oves habeo quæ non sunt de hoc ovili, et illas oportet me adducere, ut fiat unum ovile et unus pastor Joan. 10.. Propria singulis verba: regitur Isræl, ducitur Joseph, id est, devotus populus. Manifestare. ID. Rogat, ut qui in secreto majestatis erat per incarnationem, appareat coram Judæis ut promissum erat, faciens in eis has virtutes, quæ his nominibus signantur, Ephraim, Benjamin, et Manasse. AUG. Manifestare coram. Angelis notus, innotesce hominibus. 1
Psalms 110:5Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui. + 110.5 Escam dedit. CASS. Facit confessionem et magnificentiam, etc., usque ad ut omnia impleantur. Memor erit, etc. AUG. Nec totum dedit, qui pignus dedit, etc., usque ad per compungentes passionis angustias intrant. 1
Isaiah 18:6Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ; et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt. + 18.6 Et omnes bestiæ terræ. Hyperbolicos. Neque enim omnes bestiæ terræ super eum hyemabunt. Sed significat, et occisionem immensam, et bestiarum multitudinem maximam superventuram, quibus æstate et hieme cadavera sufficiant in escam.
Isaiah 34:3Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor; tabescent montes a sanguine eorum.
Jeremiah 8:2et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt.