Hiezechielis Prophetæ 33:20
Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 33
Cross References
Psalms 62:12Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.] + 62.12 In Deo. CASS. Patre, unde: Ego in Patre, et Pater in me. Jurant, non per eum, ne imperet juramentum, sed in eo, promittendo ei obsequium.
Ecclesiastes 12:14et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]
Ezekiel 18:29Et dicunt filii Israël: Non est æqua via Domini ! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ?
Matthew 16:27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. + 16.27 Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..
2 Corinthians 5:10Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. + 5.10 Ut referat unusquisque. Etiam pueri, qui, si non per se, per alios gesserunt, dum per eos crediderunt vel non crediderunt, secundum quod judicantur, non secundum quod gesturi erant, si diu viverent. Dicit enim: prout gessit in corpore, non ut gesturus erat si viveret, frustra ergo homo post hoc corpus sibi promittit, quod hic in corpore comparare neglexit. Suademus. Suadent apostoli ut reliqui bene viventes credant et provideant sibi, quia quorumdam praviloquio dies Domini in dubium venit
Revelation 22:12Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.