Hiezechielis Prophetæ 34:10
Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores: requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9propterea, pastores, audite verbum Domini.
11[Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 34
Cross References
Psalms 23:5hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 1
Psalms 102:19Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. + 102.19 Dominus in cœlo paravit sedem suam. CASS. Prædicat judicium futurum, ne peccantes insolescant; quasi, et debes esse memor ut facias quia Dominus in cœlo. 1
Jeremiah 21:13Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidæ atque campestris, ait Dominus: qui dicitis: Quis percutiet nos? et quis ingredietur domos nostras? + 21.13 Ecce ego ad te habitatricem. Loquitur contra Jerusalem, quæ obsessa est: vel sicut Tyrus mari, ita Babylonio cingitur exercitu, et evadere non potest; vel quasi petra durissima se inexpugnabilem et robustam putat, pro soliditate et magnitudine murorum.
Jeremiah 50:31Ecce ego ad te, superbe ! dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuæ. + 50.31 Ecce ego ad te. RAB. Mystice prænuntiat Antichristo, qui extolletur super omne id quod dicitur Deus, etc., usque ad quia non timuerunt calumniam et captivitatem populo Dei inferre.
Jeremiah 52:24Et tulit magister militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli: + 52.24 Et tulit magister, etc. Etiam fortes in Ecclesia diabolus decipit et captivat; unde: Escæ ejus electæ Habac. 1., etc.
Ezekiel 3:20Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram.